- FRANCISCUS Alenconius Dux
- FRANCISCUS Alenconius Duxfil. Henrici II. Gall. Regis ex Catharina Medicaea, natu minimum, quem ut ad regnum eveheret mater, a Nostradamo monita, omnes suos quatuor filios regio apice fulsuros, ei Algerii in Africa regnum, ab Ortomanno petiisle dicitur. Iam ante pacem Gandavensem, et postea saepe ambitus, Belgarum primoribus, haud contemnendo ingenio, sed animi inquies, bellise ducem dederat, quod ad restiruendam contra aulaeiniutias Galliae libertatem, et pro quiete religionum sumi tum dicebatur: hinc fama ipsi popularis, et pace factâ amplissimae possessiones. Sed famam brevi foedavit in socios versis armis, alienae saevitiae mimister. Commendatus hoc tempore a Margareta sorore Belgis, decreto Ordinum vindex libertatis nominatur, addicunturqueve illi in praemium societatis oppida, quaecunqueve trans Mosam hostis possidebat. Advolat ergo A. C. 1578. cum exiguis copiis, Gallorum tumultuum eiectamentis, quos post violata passim hospitia, apud Binckium opp deponit, hoc mox capto. Dein cum Casimiro rixatus, ultro ad hostes militem suum dilabi passus, brevi post in Galliam revertitur. Hoc absente plures dissidentium Belgatum nationes, sub imperium iterum ab Hispano redactae, ceterae Traiecti Batavorum arctiori foedere coierunt, atqueve suadente Autiaco, Francisco, Principatum derulêrunt, A. C. 1581. qui Cameraco mox obsidione liberato urbis Princeps salutatur. Inde in Angliam transvectus nuptiis Elisabetae frustra inhiavit: in Belgium redux sollenni ritu, in Brabantia Ducis, in Flandria Comitis titulo impetium suscepit, indignante Belgarum nobilitate. Post haec Alosto occupato, dum fratetna auxilia frustra exspectat, atroci consilio, et desperationis pleno, quos desensurus venerat, opprimere statuit, Vilvordâ, Terenimundâ, Dicasmundâ, et Dunkerkâ, ubi Gallorum praesidia praevalebant, subito raptis. Brugis, egregiâ Magistratuum arte elusus, Antverpiam infelicissime tenravit, A. C. 1583. cum suis fugâ captâ. Erin retentatis Dunkerkae colloquiis, superstes fuit honoris, et dedecoris sui menses non ampolius septendecim, confectusqueve aliis per libidines, aliis veneno, plerisqueve animi aegrimoniâcreditur, communi fere omnium exitu, quibus infelicium populorum malis abuti libido est. Vide Hug. Grot. Ann. Belg. l. 4.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.